- SCABINI
- SCABINIiudices erant apud Germanos, Francos, Lorgobardos, causis tam capitalibus, quam civilibus; nec terrestribus solum, sed et maritimis, in quovis Comitatu et Civitate, sub Comite, praefecti: a Misso regio sive dominico, cum assensu populi electi, et in singulis mallis septeni constituti. His tanta fuit reverentia, ut, si quis repeteret, quod ab iis iudicatum esset, et is causâ cecidisset, aut 25. solidis rem componere, aut receptis a Scabinis 15. ictibus, suam luere temeritatem cogeretur. Vox Germanica est, Scepen, vel Schoffen, an a Saxonico Schaper i.3. Schaffer, conditor, procreator; certe hodieque Curator, Oeconomus, Praefectus, Dispensator, Procurator, in nobili hac gente Schaffner, dicitur. Vide Henric. Spelmann. Glossar. Archaeol. Vox hodi que in Germania utraque frequens; Galliâ item, ubi Scabinos etiamnum Scabinos, vulgo Eschevins vocant, Iudices urbanos seu aedilitios: qui in plerisque civitatibus inquilini ac cives, et quidem ex utroque parente cive editi, esse iubentur. Quemadmodum de Pericle, legem eum tulisse, ut nemo ad Remp. accederet, visi parentibus ἀςτοῖς natus, tradit Aelian. Var. l. 6. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.